Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
quam minui filum. quapropter luna necesse est,
 
quandoquidem claram speciem certamque figuram
 
praebet, ut est oris extremis cumque notata,
 
quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
 
postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes, 585
 
scire licet perquam pauxillo posse minores
 
esse vel exigua maioris parte brevique.
 
quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
 
dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
 
perparvom quiddam inter dum mutare videntur 590
 
alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
 
Illud item non est mirandum, qua ratione
 
tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
 
quod maria ac terras omnis caelumque rigando
 
compleat et calido perfundat cuncta vapore. 595
 
quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
 
nam licet hinc mundi patefactum totius unum
 
largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
 
ex omni mundo quia sic elementa vaporis
 
undique conveniunt et sic coniectus eorum 600
← Önceki Kitap 5 · 30 / 73 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme