Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
dulcia permulcent animos solacia vitae.
 
Herculis antistare autem si facta putabis,
 
longius a vera multo ratione ferere.
 
quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
 
ille leonis obesset et horrens Arcadius sus, 25
 
tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
 
denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
 
hydra venenatis posset vallata colubris?
 
quidve tripectora tergemini vis Geryonai
 
et Diomedis equi spirantes naribus ignem 30
 
Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
 
aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
 
asper, acerba tuens, immani corpore serpens
 
arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
 
propter Atlanteum litus pelagique severa, 35
 
quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
 
cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
 
si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
 
nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
 
nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est 40
← Önceki Kitap 5 · 2 / 73 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme