Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 5

 
exitium celeri celeratur origine flammae.
 
sic igitur solem lunam stellasque putandum
 
ex alio atque alio lucem iactare subortu
 
et primum quicquid flammarum perdere semper,
 
inviolabilia haec ne credas forte vigere. 305
 
Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
 
non altas turris ruere et putrescere saxa,
 
non delubra deum simulacraque fessa fatisci
 
nec sanctum numen fati protollere finis
 
posse neque adversus naturae foedera niti? 310
 
denique non monimenta virum dilapsa videmus,
 
quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
 
non ruere avolsos silices a montibus altis
 
nec validas aevi vires perferre patique
 
finiti? neque enim caderent avolsa repente, 315
 
ex infinito quae tempore pertolerassent
 
omnia tormenta aetatis, privata fragore.
 
Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
 
continet amplexu terram: si procreat ex se
 
omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta, 320
← Önceki Kitap 5 · 16 / 73 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme