Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
namque aliis rebus concrescunt semina membris
 
atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
 
et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
 
id quoque permagni refert; nam more ferarum
 
quadrupedumque magis ritu plerumque putantur 1265
 
concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
 
pectoribus positis sublatis semina lumbis.
 
nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
 
nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
 
clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat 1270
 
atque exossato ciet omni pectore fluctus;
 
eicit enim sulcum recta regione viaque
 
vomeris atque locis avertit seminis ictum.
 
idque sua causa consuerunt scorta moveri,
 
ne complerentur crebro gravidaeque iacerent, 1275
 
et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
 
coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
 
Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
 
deteriore fit ut forma muliercula ametur;
 
nam facit ipsa suis inter dum femina factis 1280
← Önceki Kitap 4 · 64 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme