Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
 
inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
 
prendere quae possis oculorum lumine operto.
 
innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
 
qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris. 1145
 
nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
 
non ita difficile est quam captum retibus ipsis
 
exire et validos Veneris perrumpere nodos.
 
et tamen implicitus quoque possis inque peditus
 
effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes 1150
 
et praetermittas animi vitia omnia primum
 
aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
 
nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
 
et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
 
multimodis igitur pravas turpisque videmus 1155
 
esse in deliciis summoque in honore vigere.
 
atque alios alii inrident Veneremque suadent
 
ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
 
nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
 
nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos, 1160
← Önceki Kitap 4 · 58 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme