Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
 
nec satiare queunt spectando corpora coram
 
nec manibus quicquam teneris abradere membris
 
possunt errantes incerti corpore toto.
 
denique cum membris conlatis flore fruuntur 1105
 
aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
 
atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
 
adfigunt avide corpus iunguntque salivas
 
oris et inspirant pressantes dentibus ora,
 
ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt 1110
 
nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
 
nam facere inter dum velle et certare videntur.
 
usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
 
membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
 
tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido, 1115
 
parva fit ardoris violenti pausa parumper.
 
inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
 
cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
 
nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
 
usque adeo incerti tabescunt volnere caeco. 1120
← Önceki Kitap 4 · 56 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme