Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
 
illius et nomen dulce obversatur ad auris.
 
sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
 
absterrere sibi atque alio convertere mentem
 
et iacere umorem coniectum in corpora quaeque 1065
 
nec retinere semel conversum unius amore
 
et servare sibi curam certumque dolorem;
 
ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
 
inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
 
si non prima novis conturbes volnera plagis 1070
 
volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
 
aut alio possis animi traducere motus.
 
Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
 
sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
 
nam certe purast sanis magis inde voluptas 1075
 
quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
 
fluctuat incertis erroribus ardor amantum
 
nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
 
quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
 
corporis et dentes inlidunt saepe labellis 1080
← Önceki Kitap 4 · 54 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme