Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
 
exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
 
vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
 
flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
 
adsidet et totum prope faucibus occupat amnem. 1025
 
puri saepe lacum propter si ac dolia curta
 
somno devincti credunt se extollere vestem,
 
totius umorem saccatum corporis fundunt,
 
cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
 
tum quibus aetatis freta primitus insinuatur 1030
 
semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
 
conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
 
nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
 
qui ciet inritans loca turgida semine multo,
 
ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant 1035
 
fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
 
Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
 
semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
 
namque alias aliud res commovet atque lacessit;
 
ex homine humanum semen ciet una hominis vis. 1040
← Önceki Kitap 4 · 52 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme