Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
et quanto circum mage sunt inclusa theatri
 
moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
 
omnia conrident correpta luce diei.
 
ergo lintea de summo cum corpore fucum
 
mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis 85
 
res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
 
sunt igitur iam formarum vestigia certa,
 
quae volgo volitant subtili praedita filo
 
nec singillatim possunt secreta videri.
 
Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res 90
 
consimiles ideo diffusae rebus abundant,
 
ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
 
scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
 
ostia sunt, qua contendant exire coortae.
 
at contra tenuis summi membrana coloris 95
 
cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
 
in promptu quoniam est in prima fronte locata.
 
Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
 
quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
 
quandoquidem simili specie sunt praedita rerum, 100
← Önceki Kitap 4 · 5 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme