Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
corporis ad primas partis elementaque prima,
 
fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
 
conturbantur enim positurae principiorum
 
corporis atque animi. fit uti pars inde animai
 
eliciatur et introrsum pars abdita cedat, 945
 
pars etiam distracta per artus non queat esse
 
coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
 
inter enim saepit coetus natura viasque.
 
ergo sensus abit mutatis motibus alte.
 
et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, 950
 
debile fit corpus languescuntque omnia membra,
 
bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
 
saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
 
Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aeraër,
 
haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis, 955
 
efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
 
quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
 
corpora conturbant magno contusa labore.
 
fit ratione eadem coniectus parte animai
 
altior atque foras eiectus largior eius, 960
← Önceki Kitap 4 · 48 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme