Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
 
haud igitur potuere utendi crescere causa.
 
at contra conferre manu certamina pugnae
 
et lacerare artus foedareque membra cruore
 
ante fuit multo quam lucida tela volarent, 845
 
et volnus vitare prius natura coegitcoëgit
 
quam daret obiectum parmai laeva per artem.
 
scilicet et fessum corpus mandare quieti
 
multo antiquius est quam lecti mollia strata,
 
et sedare sitim prius est quam pocula natum. 850
 
haec igitur possunt utendi cognita causa
 
credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
 
illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
 
nata dedere suae post notitiam utilitatis.
 
quo genere in primis sensus et membra videmus; 855
 
quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
 
utilitatis ob officium potuisse creari.
 
Illud item non est mirandum, corporis ipsa
 
quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
 
quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus 860
← Önceki Kitap 4 · 43 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme