Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
 
quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
 
Illud in his rebus vitium vehementer ainesseäinesse
 
effugere errorem vitareque praemetuenter,
 
lumina ne facias oculorum clara creata, 825
 
prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
 
proceros passus, ideo fastigia posse
 
surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
 
bracchia tum porro validis ex apta lacertis
 
esse manusque datas utraque ex parte ministras, 830
 
ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
 
cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
 
omnia perversa praepostera sunt ratione,
 
nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
 
possemus, sed quod natumst id procreat usum. 835
 
nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
 
nec dictis orare prius quam lingua creatast,
 
sed potius longe linguae praecessit origo
 
sermonem multoque creatae sunt prius aures
 
quam sonus est auditus, et omnia denique membra 840
← Önceki Kitap 4 · 42 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme