Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
 
et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
 
cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
 
praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
 
ipse parat sese porro speratque futurum 805
 
ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
 
nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
 
praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
 
cernere coeperunt, contendere se atque parare,
 
nec sine eo fieri posse ut cernamus acute? 810
 
et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
 
si non advertas animum, proinde esse quasi omni
 
tempore semotum fuerit longeque remotum.
 
cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
 
praeter quam quibus est in rebus deditus ipse? 815
 
deinde adopinamur de signis maxima parvis
 
ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
 
Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
 
eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
 
in manibus vir uti factus videatur adesse, 820
← Önceki Kitap 4 · 41 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme