Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
anne voluntatem nostram simulacra tuentur
 
et simul ac volumus nobis occurrit imago,
 
si mare, si terram cordist, si denique caelum?
 
conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
 
omnia sub verbone creat natura paratque? 785
 
cum praesertim aliis eadem in regione locoque
 
longe dissimilis animus res cogitet omnis.
 
quid porro, in numerum procedere cum simulacra
 
cernimus in somnis et mollia membra movere,
 
mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt 790
 
et repetunt oculis gestum pede convenienti?
 
scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
 
nocturno facere ut possint in tempore ludos.
 
an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
 
cum sentimus, id est cum vox emittitur una, 795
 
tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
 
propterea fit uti quovis in tempore quaeque
 
praesto sint simulacra locis in quisque parata.
 
tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
 
hoc ubi prima perit alioque est altera nata 800
← Önceki Kitap 4 · 40 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme