Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
 
ducit, et humanum longe praesentit odorem
 
Romulidarum arcis servator, candidus anser.
 
sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
 
pabula ducit et a taetro resilire veneno 685
 
cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
 
Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
 
est alio ut possit permitti longius alter;
 
sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
 
quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res 690
 
quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
 
errabundus enim tarde venit ac perit ante
 
paulatim facilis distractus in aerisaëris auras;
 
ex alto primum quia vix emittitur ex re;
 
nam penitus fluere atque recedere rebus odores 695
 
significat quod fracta magis redolere videntur
 
omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
 
deinde videre licet maioribus esse creatum
 
principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
 
non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur. 700
← Önceki Kitap 4 · 35 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme