Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
at capris adipes et cocturnicibus auget.
 
id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
 
principio meminisse decet quae diximus ante,
 
semina multimodis in rebus mixta teneri.
 
porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes, 645
 
ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
 
extima membrorum circumcaesura coercetcoërcet,
 
proinde et seminibus constant variantque figura.
 
semina cum porro distent, differre necessest
 
intervalla viasque, foramina quae perhibemus, 650
 
omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
 
esse minora igitur quaedam maioraque debent,
 
esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
 
multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
 
namque figurarum ratio ut motusque reposcunt, 655
 
proinde foraminibus debent differe figurae
 
et variare viae proinde ac textura coercetcoërcet.
 
hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
 
illi, cui suave est, levissima corpora debent
 
contractabiliter caulas intrare palati, 660
← Önceki Kitap 4 · 33 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme