Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
 
Asperitas autem vocis fit ab asperitate
 
principiorum et item levor levore creatur;
 
nec simili penetrant auris primordia forma,
 
cum tuba depresso graviter sub murmure mugit 545
 
et reboat raucum retro cita barbita bombum,
 
et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
 
cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
 
Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
 
exprimimus rectoque foras emittimus ore, 550
 
mobilis articulat nervorum daedala lingua,
 
formaturaque labrorum pro parte figurat.
 
hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
 
perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
 
plane exaudiri discernique articulatim; 555
 
servat enim formaturam servatque figuram.
 
at si inter positum spatium sit longius aequo,
 
aeraaëra per multum confundi verba necessest
 
et conturbari vocem, dum transvolat auras.
 
ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam 560
← Önceki Kitap 4 · 28 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme