Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
 
Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
 
quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
 
ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
 
propter opinatus animi, quos addimus ipsi, 465
 
pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
 
nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
 
ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
 
Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
 
an sciri possit, quoniam nil scire fatetur. 470
 
hunc igitur contra minuam contendere causam,
 
qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
 
et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
 
quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
 
unde sciat quid sit scire et nescire vicissim, 475
 
notitiam veri quae res falsique crearit
 
et dubium certo quae res differre probarit.
 
invenies primis ab sensibus esse creatam
 
notitiem veri neque sensus posse refelli.
 
nam maiore fide debet reperirier illud, 480
← Önceki Kitap 4 · 24 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme