Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
omnia converti sursumque supina reverti
 
et reflexa prope in summo fluitare liquore.
 
Raraque per caelum cum venti nubila portant
 
tempore nocturno, tum splendida signa videntur
 
labier adversum nimbos atque ire superne 445
 
longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
 
At si forte oculo manus uni subdita supter
 
pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
 
omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
 
bina lucernarum florentia lumina flammis 450
 
binaque per totas aedis geminare supellex
 
et duplicis hominum facies et corpora bina.
 
Denique cum suavi devinxit membra sopore
 
somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
 
tum vigilare tamen nobis et membra movere 455
 
nostra videmur, et in noctis caligine caeca
 
cernere censemus solem lumenque diurnum,
 
conclusoque loco caelum mare flumina montis
 
mutare et campos pedibus transire videmur,
 
et sonitus audire, severa silentia noctis 460
← Önceki Kitap 4 · 23 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme