Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
 
stantis equi corpus transversum ferre videtur
 
vis et in adversum flumen contrudere raptim,
 
et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
 
et fluere adsimili nobis ratione videntur. 425
 
Porticus aequali quamvis est denique ductu
 
stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
 
longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
 
paulatim trahit angusti fastigia coni,
 
tecta solo iungens atque omnia dextera laevis 430
 
donec in obscurum coni conduxit acumen.
 
In pelago nautis ex undis ortus in undis
 
sol fit uti videatur obire et condere lumen;
 
quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
 
ne leviter credas labefactari undique sensus. 435
 
at maris ignaris in portu clauda videntur
 
navigia aplustris fractis obnitier undis.
 
nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
 
remorum, recta est, et recta superne guberna;
 
quae demersa liquore obeunt, refracta videntur 440
← Önceki Kitap 4 · 22 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme