Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 4

 
fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
 
non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
 
sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
 
Umbra videtur item nobis in sole moveri
 
et vestigia nostra sequi gestumque imitari, 365
 
aeraaëra si credis privatum lumine posse
 
indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
 
nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
 
aeraër id quod nos umbram perhibere suemussuëmus.
 
ni mirum, quia terra locis ex ordine certis 370
 
lumine privatur solis qua cumque meantes
 
officimus, repletur item quod liquimus eius,
 
propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
 
corporis, e regione eadem nos usque secuta.
 
semper enim nova se radiorum lumina fundunt 375
 
primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
 
propterea facile et spoliatur lumine terra
 
et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
 
Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
 
nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri 380
← Önceki Kitap 4 · 19 / 65 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme