Kitap 4
qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
aerisaëris illius; nam multis partibus hic est
mobilior multisque minutior et mage pollens.
qui simul atque vias oculorum luce replevit
atque pate fecit, quas ante obsederat aeraër
345
ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
quod contra facere in tenebris e luce nequimus
propterea quia posterior caliginis aeraër
crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
350
obsiditque vias oculorum, ne simulacra
possint ullarum rerum coniecta moveri.
Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
propterea fit uti videantur saepe rutundae,
angulus optusus quia longe cernitur omnis
355
sive etiam potius non cernitur ac perit eius
plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
aeraaëra per multum quia dum simulacra feruntur,
cogit hebescere eum crebris offensibus aeraër.
hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
360