Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
 
quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
 
currit agens mannos ad villam praecipitanter
 
auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
 
oscitat extemplo, tetigit cum limina villae, 1065
 
aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
 
aut etiam properans urbem petit atque revisit.
 
hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
 
effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
 
propterea, morbi quia causam non tenet aeger; 1070
 
quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
 
naturam primum studeat cognoscere rerum,
 
temporis aeterni quoniam, non unius horae,
 
ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
 
aetas, post mortem quae restat cumque manendo. 1075
 
Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
 
quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
 
certe equidem finis vitae mortalibus adstat
 
nec devitari letum pote, quin obeamus.
 
praeterea versamur ibidem atque insumus usque 1080
← Önceki Kitap 3 · 54 / 55 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme