Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
ut sibi consciscant maerenti pectore letum
 
obliti fontem curarum hunc esse timorem:
 
hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
 
rumpere et in summa pietate evertere suadet:
 
nam iam saepe homines patriam carosque parentis 85
 
prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
 
nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
 
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
 
inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
 
quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. 90
 
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
 
non radii solis neque lucida tela diei
 
discutiant, sed naturae species ratioque.
 
Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
 
in quo consilium vitae regimenque locatum est, 95
 
esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
 
atque oculei partes animantis totius extant.
 
sensum animi certa non esse in parte locatum,
 
verum habitum quendam vitalem corporis esse,
 
harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos 100
← Önceki Kitap 3 · 5 / 55 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme