Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
consentire putare et fungi mutua posse
 
desiperest; quid enim diversius esse putandumst
 
aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
 
quam mortale quod est inmortali atque perenni
 
iunctum in concilio saevas tolerare procellas? 805
 
praeterea quaecumque manent aeterna necessest
 
aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
 
nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
 
dissociare intus partis, ut materiai
 
corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante, 810
 
aut ideo durare aetatem posse per omnem,
 
plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
 
quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
 
aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
 
quo quasi res possint discedere dissoluique, 815
 
sicut summarum summast aeterna, neque extra
 
quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
 
possint incidere et valida dissolvere plaga.
 
Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
 
quod vitalibus ab rebus munita tenetur, 820
← Önceki Kitap 3 · 41 / 55 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme