Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
 
noctes atque dies niti praestante labore
 
ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
 
non minimam partem mortis formidine aluntur.
 
turpis enim ferme contemptus et acris egestas 65
 
semota ab dulci vita stabilique videtur
 
et quasi iam leti portas cunctarier ante;
 
unde homines dum se falso terrore coacti
 
effugisse volunt longe longeque remosse,
 
sanguine civili rem conflant divitiasque 70
 
conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
 
crudeles gaudent in tristi funere fratris
 
et consanguineum mensas odere timentque.
 
consimili ratione ab eodem saepe timore
 
macerat invidia ante oculos illum esse potentem, 75
 
illum aspectari, claro qui incedit honore,
 
ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
 
intereunt partim statuarum et nominis ergo.
 
et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
 
percipit humanos odium lucisque videndae, 80
← Önceki Kitap 3 · 4 / 55 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme