Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
Denique cur acris violentia triste leonum
 
seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
 
a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
 
et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
 
ex ineunte aevo generascunt ingenioque, 745
 
si non, certa suo quia semine seminioque
 
vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
 
quod si inmortalis foret et mutare soleret
 
corpora, permixtis animantes moribus essent,
 
effugeret canis Hyrcano de semine saepe 750
 
cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
 
aerisaëris accipiter fugiens veniente columba,
 
desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
 
illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
 
inmortalem animam mutato corpore flecti; 755
 
quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
 
traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
 
quare dissolui quoque debent posse per artus,
 
denique ut intereant una cum corpore cunctae.
 
sin animas hominum dicent in corpora semper 760
← Önceki Kitap 3 · 38 / 55 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme