Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
 
dispertitur enim per caulas corporis omnis.
 
ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
 
disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
 
sic anima atque animus quamvis est integra recens in 705
 
corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
 
dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
 
particulae quibus haec animi natura creatur,
 
quae nunc in nostro dominatur corpore nata
 
ex illa quae tunc periit partita per artus. 710
 
quapropter neque natali privata videtur
 
esse die natura animae nec funeris expers.
 
Semina praeterea linquontur necne animai
 
corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
 
haut erit ut merito inmortalis possit haberi, 715
 
partibus amissis quoniam libata recessit.
 
sin ita sinceris membris ablata profugit,
 
ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
 
unde cadavera rancenti iam viscere vermes
 
expirant atque unde animantum copia tanta 720
← Önceki Kitap 3 · 36 / 55 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme