Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
discidium, quin in taetro tabescat odore,
 
quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
 
emanarit uti fumus diffusa animae vis,
 
atque ideo tanta mutatum putre ruina
 
conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt 585
 
fundamenta foras manant animaeque per artus
 
perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
 
atque foramina? multimodis ut noscere possis
 
dispertitam animae naturam exisse per artus
 
et prius esse sibi distractam corpore in ipso, 590
 
quam prolapsa foras enaret in aerisaëris auras.
 
Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
 
saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
 
ire anima ac toto solui de corpore tota
 
et quasi supremo languescere tempore voltus 595
 
molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
 
quod genus est, animo male factum cum perhibetur
 
aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
 
extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
 
conquassatur enim tum mens animaeque potestas 600
← Önceki Kitap 3 · 30 / 55 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme