Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
 
lumina qui lincunt moribundi particulatim,
 
mortalem tamen esse animam fateare necesse
 
nec refert utrum pereat dispersa per auras
 
an contracta suis e partibus obbrutescat, 545
 
quando hominem totum magis ac magis undique sensus
 
deficit et vitae minus et minus undique restat.
 
Et quoniam mens est hominis pars una locoque
 
fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
 
atque alii sensus qui vitam cumque gubernant, 550
 
et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
 
secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
 
sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
 
sic animus per se non quit sine corpore et ipso
 
esse homine, illius quasi quod vas esse videtur, 555
 
sive aliud quid vis potius coniunctius ei
 
fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
 
Denique corporis atque animi vivata potestas
 
inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
 
nec sine corpore enim vitalis edere motus 560
← Önceki Kitap 3 · 28 / 55 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme