Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
 
mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
 
usque adeo falsae rationi vera videtur
 
res occurrere et effugium praecludere eunti
 
ancipitique refutatu convincere falsum. 525
 
Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
 
et membratim vitalem deperdere sensum;
 
in pedibus primum digitos livescere et unguis,
 
inde pedes et crura mori, post inde per artus
 
ire alios tractim gelidi vestigia leti. 530
 
scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
 
tempore sincera existit, mortalis habendast.
 
quod si forte putas ipsam se posse per artus
 
introsum trahere et partis conducere in unum
 
atque ideo cunctis sensum diducere membris, 535
 
at locus ille tamen, quo copia tanta animai
 
cogitur, in sensu debet maiore videri;
 
qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
 
dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
 
quin etiam si iam libeat concedere falsum 540
← Önceki Kitap 3 · 27 / 55 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme