Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 3

 
tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
 
atque animam verbi causa cum dicere pergam,
 
mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
 
qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
 
Principio quoniam tenuem constare minutis 425
 
corporibus docui multoque minoribus esse
 
principiis factam quam liquidus umor aquai
 
aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
 
praestat et a tenui causa magis icta movetur,
 
quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur; 430
 
quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
 
exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
 
nam procul haec dubio nobis simulacra gerunturaegerunturæ
 
nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
 
diffluere umorem et laticem discedere cernis, 435
 
et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
 
crede animam quoque diffundi multoque perire
 
ocius et citius dissolvi in corpora prima,
 
cum semel ex hominis membris ablata recessit;
 
quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius, 440
← Önceki Kitap 3 · 22 / 55 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme