Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 1

 
e mare primum homines, e terra posset oriri
 
squamigerum genus et volucres erumpere caelo;
 
armenta atque aliae pecudes, genus omne ferarum,
 
incerto partu culta ac deserta tenerent.
 
nec fructus idem arboribus constare solerent, 165
 
sed mutarentur, ferre omnes omnia possent.
 
quippe ubi non essent genitalia corpora cuique,
 
qui posset mater rebus consistere certa?
 
at nunc seminibus quia certis quaeque creantur,
 
inde enascitur atque oras in luminis exit, 170
 
materies ubi inest cuiusque et corpora prima;
 
atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni,
 
quod certis in rebus inest secreta facultas.
 
Praeterea cur vere rosam, frumenta calore,
 
vites autumno fundi suadente videmus, 175
 
si non, certa suo quia tempore semina rerum
 
cum confluxerunt, patefit quod cumque creatur,
 
dum tempestates adsunt et vivida tellus
 
tuto res teneras effert in luminis oras?
 
quod si de nihilo fierent, subito exorerentur 180
← Önceki Kitap 1 · 9 / 56 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme