Thesauros Literature didactic De Rerum Natura

De Rerum Natura

De Rerum Natura Lucretius Carus, Titus

Kitap 1

 
quod nunc, aeterno quia constant semine quaeque,
 
donec vis obiit, quae res diverberet ictu
 
aut intus penetret per inania dissoluatque,
 
nullius exitium patitur natura videri.
 
Praeterea quae cumque vetustate amovet aetas, 225
 
si penitus peremit consumens materiem omnem,
 
unde animale genus generatim in lumina vitae
 
redducit Venus, aut redductum daedala tellus
 
unde alit atque auget generatim pabula praebens?
 
unde mare ingenuei fontes externaque longe 230
 
flumina suppeditant? unde aether sidera pascit?
 
omnia enim debet, mortali corpore quae sunt,
 
infinita aetas consumpse ante acta diesque.
 
quod si in eo spatio atque ante acta aetate fuere
 
e quibus haec rerum consistit summa refecta, 235
 
inmortali sunt natura praedita certe.
 
haud igitur possunt ad nilum quaeque reverti.
 
Denique res omnis eadem vis causaque volgo
 
conficeret, nisi materies aeterna teneret,
 
inter se nexus minus aut magis indupedita; 240
← Önceki Kitap 1 · 12 / 56 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme