Thesauros Literature Comedy Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum.
Stratophanes
Quid isti debes?
Phronesivm
Tria.
Stratophanes
Quae tria nam?
Phronesivm
Vnguenta, noctem, savium.
Stratophanes
Par pari respondet. verum nunc saltem, etsi istunc amas,
 
dan tu mihi de tuis deliciis † sum quicquid pauxillulum? 940
Phronesivm
Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri†
 
†capas dicit auaui consultam istuc mihi homo†
 
cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei.
Strabax
Volgo ad se omnis intromittit.
Stratophanes
Abstine istac tu manum.
Strabax
Iam hercle cum magno malo tu vapula vir strenuos. 945
Stratophanes
Dedi ego huic aurum.
Strabax
Át ego argentum.
Stratophanes
†eat apale puram.
Strabax
At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo.
 
meliust te minis certare mecum quam minaciis.
Phronesivm
Lepidu's lepidus es ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro.
Astaphivm
Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus. 950
← Önceki Perde 5 · 4 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme