Thesauros Literature Comedy Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
Ades, amica, te adloquor. 920
Phronesivm
At ego ad te ibam, mea delicia.
Strabax
Hercle vero serio,
 
quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo;
 
nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo.
Phronesivm
Vin te amplectar, savium dem?
Strabax
Quidvis face qui gaudeam.
Stratophanes
Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier? 925
 
mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum,
 
nisi si te mea manu † ui in machaera et hunc vis mori.
Phronesivm
Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas;
 
auro, hau ferro deterrere potes, hunc né amem, Stratophanes.
Stratophanes
Qui, malum, bella aut faceta es, quaé ames hominem isti modi? 930
Phronesivm
Venitne in méntem tibi quod verbum in cavea dixit histrio:
 
omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt.
Stratophanes
Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum?
Phronesivm
Quamquam hic squalet, quamquam hic horret, scitus et bellust mihi.
Stratophanes
Dedin ego aurum— 935
Phronesivm
Mihi? dedisti filio cibaria. 935
 
nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina.
← Önceki Perde 5 · 3 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme