Thesauros Literature Comedy Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 1]
Ego minam auri fero supplicium † damnis ad amicam meam:
Stratophanes
ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper.
 
sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec mihi. 895
 
quid hic vos agitis?
Phronesivm
Ne me appella quaeso.
Stratophanes
Aha nimium saeviter.
Phronesivm
Potine ut mihi molestus ne sis?
Stratophanes
Ecquid, Astaphium, litiumst?
Astaphivm
Merito ecastor tibi succenset.
Phronesivm
Egon, atque isti etiam parum
 
male volo.
Stratophanes
Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius,
 
supplicium ad te hanc mínam fero auri. si minus crédis, respice. 900
Phronesivm
Manus vetat prius quám penes sese habeat quicquam credere.
 
puero opust cibo, opus est matri autem, opus est quae puerum lavit,
 
opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter
 
ut dies noctesque potet, ópust ligno, opust carbonibus,
 
fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, 905
 
oleo opust, opus est farina, porro opus est totum diem:
 
numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet;
← Önceki bölüm Perde 5 · 1 / 5 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme