Thesauros Literature Comedy Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
Quis ístest, Astaphium, índica, qui périt?
Astaphivm
Amabo, hicín tu eras?
Diniarchvs
Moléstusne súm? 720
Astaphivm
Nunc magís quam fuísti, 720
 
nam si quid nobis usust nobis molestus†
 
sed óbsecro, da mi óperam, ut narrem quaé volo.
Diniarchvs
Nám quid est? núm mea réfert?
Astaphivm
Non mússito.
 
intús bolos quós dat!
Diniarchvs
Quíd? amator novos quíspiam?
Astaphivm
Íntegrum et plénum adortást thensaurúm. 725
Diniarchvs
Quis est? 725
Astaphivm
Éloquar, sed tú taceto. nóstin tu hunc Strabácem?
Diniarchvs
Quidni?
Astaphivm
Sólus summam núnc habet hic ápud nos, nunc is est fúndus nobis.
 
animó bono male rem gerit.
Diniarchvs
Perit hercle, ego idem
 
bona pérdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis.
Astaphivm
Stúltus es, qui facta infecta facere verbis postules. 730
 
Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.
← Önceki Perde 4 · 2 / 14 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme