Thesauros Literature Comedy Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 3

[Textpart 2]
Heus tu, iam postquam in urbem crebro commeo,
Stratophanes
dicax sum factus. iam sum caullator probus.
Astaphivm
Quid id est, amabo? ístaec ridicularia,
 
cavillátiones, vis opinor dicere? 685
Stratophanes
Istud pauxillum differt a cavillibus.
Astaphivm
Sequere intro me, amabo, mea voluptas.
Stratophanes
Tene hoc tibi:
 
rabonem habeto, ut mecum hanc noctem sies.
Astaphivm
Perii, rabonem? quam esse dicam hanc beluam?
 
quin tu arrabonem dicis? 690
Stratophanes
A facio lucri, 690
 
ut Praenestinis conia est ciconia.
Astaphivm
Sequere, obsecro.
Stratophanes
Strabacem hic opperiar modo,
 
si rure veniat.
Astaphivm
Is quidem hic ápud nos est Strabax,
 
modo rure venit.
Stratophanes
Priusne quam ad matrem suam?
 
eu edepol hominem nihili. 695
Astaphivm
Iamne autem ut soles? 695
← Önceki Perde 3 · 3 / 4 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme