Thesauros Literature Comedy Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni,
Trvcvlentvs
neque istuc insegesti tergo coget examen mali.—
Astaphivm
Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam 315
 
tam esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo.
 
verum ego illúm, quamquam violentust, spero inmutari pote
 
blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis;
 
vidi equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas.
 
nunc ad eram revidebo. sed eccum ódium progreditur meum. 320
 
tristis exit. haud convenit etiam hic dum Phronesium.
[Textpart 3]
Piscis ego credo, qui usque dum vivont lavant,
Diniarchvs
minus diú lavare quam haec lavat Phronesium.
 
si proinde amentur, mulieres diu quam lavant,
 
omnes amantes balneatores sient. 325
Astaphivm
Non quis parumper durare opperirier?
Diniarchvs
Quin hercle lassus iam sum durando miser:
 
mihi quoque prae lassitudine opus est ut lavem.
 
sed obsecro hercle, Astaphium, i intro ac nuntia
 
me adesse, ut properet suade, iam ut satis laverit. 330
Astaphivm
Licet.
Diniarchvs
Audin etiam?
← Önceki Perde 2 · 7 / 26 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme