Thesauros Literature Comedy Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 2]
quid tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus?
Astaphivm
Mulieres volo convenire vostras.
Trvcvlentvs
Quas tu mulieres
 
mihi narras, ubi musca nulla feminast in aedibus?
Astaphivm
Nullan istic mulier habitat? 285
Trvcvlentvs
Rus, inquam, abierunt. abi. 285
Astaphivm
Quid clamas, insane?
Trvcvlentvs
Abire hinc ni properas grandi gradu,
 
iam hercle ego istós fictos compositos crispos cincinnos tuos
 
unguentatos usque ex cerebro exvellam.
Astaphivm
Quanam gratia?
Trvcvlentvs
Quia ad foris nostras unguentis uncta es ausa accedere
 
quiaque istas buccas tam belle purpurissatas habes. 290
Astaphivm
Erubui mecastor misera propter clamorem tuom.
Trvcvlentvs
Itane? erubuisti? quasi vero corpori reliqueris
 
tuo potestatem coloris ulli capiendi, mala.
 
buccas rubrica, créta omne corpus intinxti tibi.
 
pessumae estis. 295
Astaphivm
Quíd est quod vobis pessumae haec male fecerint? 295
Trvcvlentvs
Scio ego plus quam tu arbitrare scire me.
← Önceki Perde 2 · 5 / 26 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme