Thesauros Literature Comedy Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 7]
iam égo te hic offatím conficiam, síc occidi te óptumum est.
Cyamvs
Cáptiost: istám machaeram lóngiorem habes quam haéc est.
 
séd verum me sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum,
 
adero, dum ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim.
 
sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet?— 630
[Textpart 8]
Datin sóleas? atque me intro actutum ducite,
Phronesivm
nam mihi de vento miserae condoluit caput.—
Stratophanes
Quid mihi futurum est, cui duae ancillae dolent,
 
quibus té donavi? iamne abiisti? em sic datur.
 
quo pacto excludi, quaeso, potui planius, 635
 
quam exclusus nunc sum? púlcre ludificor. sine.
 
quantillo mi opere nunc persuaderi potest,
 
ut ego his suffringam talos totis aedibus.
 
num quippiam tam immutat mores mulierum?
 
postquam filiolum peperit, animos sustulit. 640
 
nunc quasi mi dicat: nec te iubeo neque voto
 
intro ire in aedis. at ego nolo, non eo.
 
ego faxo dicat me in diebus pauculis
 
crudum virum esse. sequere me hac. verbum sat est.—
← Önceki Perde 2 · 26 / 26 Sonraki bölüm →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme