Thesauros Literature Comedy Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 2

[Textpart 6]
Nihil ecastor, neque meres.
Stratophanes
Nilne huic sat est?
 
ne bonum verbum quidem unum dixit. viginti minis
 
venire illaec posse credo dona quae ei dono dedi.
 
vehementer nunc mi est irata, sentio atque intellego; 545
 
verum abibo. quid ais? nunc tu num nevis mé, voluptas mea,
 
quo vocatus sum ire ad cenam? mox huc cubitum venero.
 
quid taces? planissume edepol perii. sed quid illuc novi est?
 
quis hic homost, qui ducit pompam tantam? certumst quo ferant
 
observare. huic credo fertur. verum iam scibo magis. 550
[Textpart 7]
Ite íte hac simúl, mulierí damnigéruli,
Cyamvs
forás egerónes, bonórum exagógae.
 
satin, sí quis amat, nequit quín nihili sit atque ímprobis se artibus éxpoliat?
 
nam hóc qui sciám, ne quis íd quaerat éx me,
 
domist qui facit improba facta amator, 555
 
qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit
 
ne apud nos non mundissimum sit;
 
puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur ἔξω.
 
quándoquidem ipsus pérditum se it, sécreto hercle equidem éum adiutabo,
 
néque mea quidem ópera umquam hilo mínus propere quam póte peribit. 560
← Önceki Perde 2 · 21 / 26 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme