Perde 2
[Textpart 4]
germanae quod sorori non credit soror.
Diniarchvs
ostendit sese iam mihi medullitus:
scio mi ínfidelem numquam, dum vivat, fore.
440
egone illam ut non amem? egone illi ut non bene velim?
me potius non amabo quam huic desit amor.
ego istí non munus mittam? iam † modo ex hoc loco
iubebo ad istam quinque deferri minas,
praeterea obsonari una dumtaxat mina.
445
multo illi potius bene erit quae bene volt mihi,
quam mihi, qui mihimet omnia facio mala.—
[Textpart 5]
Puero ísti date mammam. út miserae
Phronesivm
matrés sollicitaeque éx animo sumus crúciamurque!
edepól commentum mále, cumque eam rem in córde agito,
nimió—minus perhibemúr malae quam sumus íngenio.
egó prima dé me, domó docta, díco.
quanta ést cura in animo, quantum corde capio
dolorem—dolus ne occidat morte pueri:
mater dicta quod sum, eo magis studeo vitae;
quae ausa hunc sum, tantundem dolum nunc adgrediar.
lucri causa avara probrum sum exsecuta,