Perde 2
[Textpart 1]
Hahahaé, requievi,
Astaphivm
quia íntro abiit odiúm meum.
210
tandém sola súm. nunc quidém meo arbitrátu
loquár liberé quae volam ét quae lubébit.
huic hómini amanti méa era apud nos naéniam dixit domi,
nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium.
verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere,
215
magisque ádeo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius.
dum fuit, dedit; nunc nihil habet: quod habebat nos habemus,
iste id habet quod nos habuimus. humanum facinus factumst.
actutum fortunae solent mutari, varia vitast:
nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos:
220
verterunt sese memoriae; stultus sit qui id miretur.
si eget, necessest nos pati: amavit, aequom ei factum est.
piaculumst miserere nos hominum rei male gerentum.
bonis ésse oportet déntibus lenám probam,
adripere ut quisquis veniat blandeque adloqui,
225
male corde consultare, bene lingua loqui.
meretricem sentis similem ésse condecet,
quémquem hominem attigerit, profecto ei aut malum aut damnum dare.