Thesauros Literature Comedy Truculentus

Truculentus

Truculentus Plautus, Titus Maccius

Perde 1

[Textpart 2]
eo dicta lingua dulcia datis, córde amara facitis. 180
Astaphivm
Amantes si qui non danunt, † non didici fabulari.
 
non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari,
 
sed istós qui cum geniis suis belligerant parcipromi.
Diniarchvs
Mala es atque eadem quae soles inlecebra.
Astaphivm
Vt exspectatus
 
peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre. 185
Diniarchvs
Quid tandem?
Astaphivm
Te unum ex omnibus amat.
Diniarchvs
Euge, fundi et aedis,
 
per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium?
Astaphivm
Quid vis?
Diniarchvs
Estne intus nunc Phronesium?
Astaphivm
Vtut aliis, tibi quidem intus.
Diniarchvs
Valetne?
Astaphivm
Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit.
Diniarchvs
Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum hoc perimus: 190
 
si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur,
 
verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira.
Astaphivm
Heia, haud itast res.
← Önceki Perde 1 · 10 / 12 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme