Thesauros Literature Comedy Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 5

[Textpart 2]
Enim me nominat.
Charmides
Familiam optumam occupavit. 1135
Lysiteles
Quid ego cesso hos conloqui? 1135
 
sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui.
Charmides
Vah.
Callicles
Quid est?
Charmides
Oblitus intus dudum tibi sum dicere:
 
modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam,
 
nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum
 
meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo; 1140
 
quem ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius.
 
sed quid rides?
Callicles
Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi
 
ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius
 
tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet
 
neu qui rem ipsam posset intellegere, et thensaurum tuom 1145
 
me esse penes, atque eum a me lege populi patrium posceret.
Charmides
Scite edepol.
Callicles
Megaronides communis hoc meus et tuos
 
benevolens commentust.
← Önceki Perde 5 · 2 / 6 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme