Thesauros Literature Comedy Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 2]
ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis. 940
Charmides
Sub solio Iovis?
Sycophanta
Ita dico.
Charmides
E caelo?
Sycophanta
Atque e medio quidem.
Charmides
Eho an etiam ín caelum escendisti?
Sycophanta
Immo horiola advecti sumus,
 
usque aqua advorsa per amnem.
Charmides
Eho an tu etiam vidisti Iovem?
Sycophanta
Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum.
 
deinde porro— 945
Charmides
Deinde porro nolo quicquam praedices. 945
Sycophanta
Sed—
Charmides
Abeo hercle, si es molestus. nam pudicum neminem,
 
Pax, referre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit.
Sycophanta
Faciam ita ut te velle video. sed monstra hosce homines mihi,
 
quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas.
Charmides
Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris, 950
 
illum quem tibi istás dedisse commemoras epistulas,
 
norisne hominem?
← Önceki Perde 4 · 9 / 21 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme