Perde 4
[Textpart 2]
Quod a me te accepisse fassu's fassus es .
Sycophanta
Aps te accepisse?
Sycophanta
Quis tu homo es?
970
Charmides
Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides.
970
Sycophanta
Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem.
abi sis, nugator: nugari nugatori postulas.
Charmides
Charmides ego sum.
Sycophanta
Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero.
nimis argute óbrepsisti in eapse occasiuncula:
postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factu's factus es Charmides;
975
prius tu non eras, quam aúri feci mentionem. nihil agis;
proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida.
Charmides
Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum?
Sycophanta
Quid id ad me attinet?
dúm ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea caúsa qui lubet.
prius non is eras quí eras: nunc is factu's factus es qui tum non eras.
980
Charmides
Age si quid agis.
Sycophanta
Quid ego agam?