Thesauros Literature Comedy Trinummus

Trinummus

Trinummus Plautus, Titus Maccius

Perde 4

[Textpart 1]
Salsípotenti et mulsípotenti Iovis frátri et Nerei Néptuno 820
Charmides
laetús lubens laudes ágo et grates gratiásque habeo et fluctibus salsis,
 
quos pénes mei fuit saepé potestas, bonis meís quid foret et meaé vitae,
 
quom suís med ex locis ín patriam suavíssumam reducem fáciunt.
 
atque égo, Neptune, tibi ánte alios deos grátias ago atque habeó summas;
 
nam te ómnes saevomqué severumque atque ávidis moribus cómmemorant, 825
 
spurcíficum, immanem, intólerandum, vesánum: contra opera éxpertus,
 
nam pól placido te et clémenti meo usqué modo, ut volui, usús sum in alto.
 
atque hánc tuam gloriam iam ánte auribus accéperam, et nobilest ápud homines,
 
paupéribus te parcére solitum, dités damnare atqué domare.
 
abi, laúdo, scis ordíne, ut aequomst, tractáre homines; hoc dís dignumst. 830
 
semper mendicis modesti sint.
 
fidús fuisti: infidum ésse iterant; nam apsqué foret te, sat scío in alto
 
distráxissent disqué tulissent satellítes tui me miserúm foede
 
bonaque ómnia mea item uná mecum passím caeruleos pér campos:
 
ita iám quasi canes, haud sécus, circum stabánt navem turbinés venti, 835
 
imbrés fluctusque atqué procellae infénsae frangere málum,
 
ruere ántemnas, scindére vela, ni túa pax propitia fóret praesto.
 
apage á me sis, dehinc iám certumst otió dare me; satis pártum habeo
 
quibus aérumnis delúctavi, filió dum divitiás quaero.
← Önceki bölüm Perde 4 · 1 / 21 Sonraki →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme